RIALFrI

Salimbene de Adam (Cronaca)

Salimbene de Adam, Cronica, a cura di Giuseppe Scalia, 1998-1999, Turnholti, Typographi Brepols Editores Pontificii, 2 voll, pp. 59, 314.

Edizione digitalizzata e marcatura digitale a cura di Serena Modena






 

 

[1] 
 
Timebat enim imperator ne quando aliquo casu regnum Ierosolimitanum devolveretur ad istum. Quod regem Iohannem non latuit. Qui ivit et accepit nepotem per brachium, qui cum imperatore ludebat, et amovit eum a ludo et acriter imperatorem redarguit, dicendo in Gallico suo: «Fi de becer diabele!».
 

[2] 
 
Unde et de eo et de magistro Alexandro, qui erat melior clericus de mundo et erat de Ordine fratrum Minorum et legebat Parisius, facta fuit ad laudem eorum quedam cantio partim in Gallico, partim in Latino, quam cantavi multotiens. Que sic inchoat:

 Avent tutt mantenent

 novum nostris temporibus.
 

[3] 
 
De multiplici commendatione vini secundum gallicos

Nota etiam quod Gallici ridendo dicere consueverunt quod bonum vinum debet habere triplex «b» et VII «f» ad hoc, ut sit optimum et laude dignum. Dicunt enim hoc modo ludendo:

 El [vin] bons e bels e [bl]ance,

 forte e fer [e] fin e franble,

 fredo e fras e [for]mijant.
 

[4] 
 
Quibus dicebat frater Bartholomeus Guisculus de Parma apud Pruvinum, ut pluries audivi: «Alé! Ke mal onta ve don Dé! Mettì de l’aighe in le vins, non in lis ocli». Quod est dicere: «Eatis! Quod malum tribuat vobis Deus! Ponatis aquam in vino, quando debetis bibere, et non in oculis».
Item, Prover. XX, dicitur: Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens.

Anglici certe talibus delectantur et student calicibus epotandis. Accipit enim unus Anglicus unum magnum | ciphum vini et bibit totum dicens: «Ge bi a vus».