RIALFrI

Gerardo Maurisio

Luca Morlino, Spunti per un riesame della costellazione letteraria franco-italiana, in «Francigena», 1 (2005), pp. 5-82, pp. 9-10.

Edizione e marcatura digitale a cura di Serena Modena






 

 


Post hec altera die, cum equitaret rex et essent dominus Marchio et dominus ecelinus, unus dextris et alter a sinistris, equitando cum ipso, in francesco dixit rex domino Ecelino: «Syre Ycelin, salutez li marches»: dominus autem Ecelinus, pileo de capite tracto, dixit eidem Marchioni inclinato capite: «Domine Marchio, Deus vos salvet!»: cui respondit Marchio, retento pileo in capite: «Deus vos salvet»: hoc autem videns et audiens, rex iterum dixit Marchioni: «Syri Marches, salutez Ecelin»: quod Marchio, adhuc pileo retento, salutavit dominum Ecelinum dicens illi: «Deus vos salvet»; cui iterum, extracto pileo, respondit iterum: «sic salvet ipse vos».